1. Primum reram Principium mihi ea credere, sapere ac proferre concedat, quae ipsius placeant maiestati et ad eius contemplationem elevent mentes nostras.

Domine Deus noster, Moysi servo tuo, de tuo nomine filiis Israel proponendo, a te Doctore veracissimo sciscitanti, sciens quid de te posset concipere intellectus mortalium, nomen tuum benedictum reserans, respondesti: Ego sum qui sum.

Tu es verum esse,

Tu es totum esse.

Hoc, si mihi esset possibile, scire vellem.

Adiuva me, Domine, inquirentem ad quantam cognitionem de vero esse, quod tu es, possit pertingere nostra ratio naturalis[i].

2. Domine Deus noster, te primum esse ac novissimum praedicasti, doce servum tuum, te esse primum efficiens et primum eminens finemque ultimum, ostendere ratione, quod certissima fide tenet[ii].

3. Domine Deus noster, de tua natura unica, vere prima, vellem perfectiones, quas inesse non dubito, aliqualiter ostendere, si faveres. Credo te simplicem, infinitum, sapientem et volentem[iii].

4. Domine Deus noster, plurimas perfectiones a philosophis de te notas possunt Catholici utique concludere ex praedictis.

Tu primum efficiens. Tu finis ultimus.

Tu supremus in perfectione et cuncta transcendis.

Tu penitus incausatus, ideo ingenerabilis et incorruptibilis, immo omnino impossibilis non esse, quia ex te necesse esse; ideo aeternus, quia interminabilitatem durationis simul habens sine potentia ad [CLX] successionem; quia nulla successio esse potest, nisi in continue causato aut saltern in essendo ab alio dependente, quae dependentia longe est a necessario ex se in essendo.

Tu vivus vita nobilissima, quia intelligens et volens. Tu beatus, immo essentialiter beatitudo, quia tu es comprehensio tui ipsius. Tu visio tui clara et dilectio iucundissima; et licet in te solo beatus, tibi summe sufficias, tu tamen omne intelligibile simul actu intelligis. Tu omne causabile simul contingenter et libere potes velle et volendo causare; verissime igitur es potentiae infinitae. Tu incomprehensibilis, [tu] infinitus; nam nihil omnisciens est finitum.

Nullum infinitae potentiae est finitum, nec supremum in entibus; nec finis ultimus est finitum. Nec per se exsistens simplex penitus est finitum. Tu es in fine simplicitatis, nulla partes habens re distinctas, nullas realitates in essentia tua habens veraciter non easdem. In te nulla quantitas, nullum potest accidens inveniri; et ideo es secundum accidentia non mutabilis, sicut te in essentia esse immutabilem superius iam expressi.

Tu solus simpliciter es perfectus: non perfectus Angelus, aut corpus, sed perfectum ens, tibi nihil deest entitatis possibilis alicui inesse. Non potest omnis entitas alicui formaliter inesse; sed potest in aliquo formaliter vel eminenter haberi, quomodo tu Deus habes, qui es supremus entium, imo solus in entibus, infinitus. Tu bonus sine termino, bonitatis tuae radios liberalissime communicans, ad quern amabilissimum singula suo modo recurrunt ut ad ultimum finem suum.

Tu solus es Veritas prima Quippe quod non est, quod apparet, falsum est. Igitur est aliud sibi ratio apparendi, quia sola eius natura [CXLII] esset sibi ratio apparendi, apparere esse quod est. Tibi nihil aliud est ratio apparendi, quia in tua essentia tibi primitus apparente; ac per hoc tibi nihil posterius est ratio apparendi. In illa, inquam, essentia omne intelligibile sub perfectissima ratione intelligibilis, est intellectui tuo praesens.

Tu es ergo intelligibilis Veritas praeclarissima et Veritas infallibilis, et veritatem omnem intelligibilem, certitudinaliter comprehendens. Non enim alia, quae in te apparent, ideo tibi inesse apparent ut te fallant, quia in te apparent; quia haec ratio apparendi non prohibet propriam rationem ostensi per ipsam tuo intellectui apparere. Sicut noster visus fallitur, quando extranei apparentia prohibet illud quod est apparere, non ita est in tuo intellectu; immo, tua essentia apparente, quidlibet in ipsa relucens ex eius perfectissima claritate, tibi secundum propriam rationem apparet. De veritate tua et ideis in te, non est opus amplius pertractare meum propositum exequendunr[iv].

5. Multa de ideis dicuntur quibus numquam dictis, imo nec ideis nominatis, non minus de tua perfectione scietur. Hoc constat, quia tua essentia est perfecta ratio cognoscendi quodcumque cognoscibile sub ratione quacumque cognoscibilis. Appellet ideam, qui vult; hic non intendo circa graecum illud et platonicum vocabulum immorari.

Praeter praedicta, de te a Philosophis praedicata, saepe te Catholici laudant omnipotentem, immensum, ubique praesentem iustum et misericordem, cunctis creaturis et specialiter intellectualibus providentem, quae ad tractatum proximum differunt.

In hoc quippe tractatu primo tentativi videre, qualiter metaphysica de te dicta ratione naturali aliqualiter concludantur. In sequenti [CXLIV] ponentur credibilia, in quibus ratio captivatur, quae tamen eo sunt Catholicis certiora, quo non intellectui nostro caecutienti et in pluribus vacillanti, sed tuae solidissimae veritati firmiter innituntur.

Unum tamen est, quod hie pono [...][v].

6. Quod scilicet unus Deus sis, extra quem non est alter, sicut per Prophetam dixisti. Ad quod ostendendum non puto deficere rationem. Ad hanc conclusionem propositiones quinque propono, quarum quaelibet probata, infert propositum principale.

Prima est: unicus tantum numero est infinitus intellectus. Secunda: una numero tantum est infinita voluntas. Tertia: una numero tantum est infinita potentia. Quarta: unum numero tantum est necesse esse. Quinta: unica sola est bonitas infinita [...][vi].

7. Domine Deus noster! Tu es unus naturaliter. Tu es unus numeraliter. Vere dixisti, quod extra te non es Deus. Nam etsi sint dii multi putative vel nuncupative, sed tu es unicus naturaliter. Deus verus, ex quo omnia, in quo omnia, per quem omnia.

Quis es benedictus in saecula. Amen7.


[1] De prima principio, I, 1.

[2] De prima principio, III, 42.

[3] De prima principio, IV, 80.

[4] De primo principio, IV, 155.

[5] De primo principio, IV, 156.

[6] De primo principio, IV, 157.


Praeterea