1. Did potest quod si sint aliquae rationes necessariae pro creditis, non tamen est periculosum eas adducere, nec propter fideles nec propter infideles[i].

2. Non quantum ad fideles: non enim doctores catholici, inquerentes veritatem creditorum per rationes et nitentes intelligere quod crediderunt, per hoc intendebant destruere meritum fidei, immo Augustinus et Anselmus crediderunt se meritorie laborare ut intelligerent quod crediderunt, iuxta illud Isaia 7 (secundum aliam traslationem) nisi credideritis, non intelligetis; credentes enim inquirebant, ut intelligerent per rationes ea quae crediderunt[ii].

3. Nec periculosum est quantum ad infideles: si rationes necessariae possent haberi, etsi non possent haberi rationes necessariae ad probandam esse factum - scilicet articulum fidei - si tamen haberentur ad probandum possibilitatem facti, etiam utile esset illas adducere contra infidelem, quia per hoc aliqualiter persuaderetur ut non resisteret talibus creditis sicut impossibilibus[iii].

4. Adducere tamen sophismata pro demonstrationibus, hoc foret periculosum, contra infideles, quia ex hoc exponeretur fides derisioni (et ita etiam est in omni alia materia, etiam indifferenti, ut in geometricis, sophismata tamquam demonstrationes proponere).

Melius est enim ignorantem se scire ignorare, quam propter sophismata opinari se scire; illi autem qui dicunt partem oppositam, dicunt se non adducere sophismata, sed rationes necessarias et veras demonstrationes, et ideo nullum praeiudicium est facere fidei (nec respectu fidelium nec respectu infidelium), sed magis earn huiusmodi rationibus confirmare[iv]. [XCVIII]


[i] Ordinatio, II, d. 1, q. 3, n. 137.

[ii] Ordinatio, II, d. 1, q. 3, n. 138.

[iii] Ordinatio, II, d. 1, q. 3, n. 139.

[iv] Ordinatio, II, d. 1, q. 3, n. 139.