Content | Bibliotheca | Philosophy
[Quaestio].
1. Quaeritur utrum homini pro statu isto sit necessarium aliquam doctrinam specialem inspirari, ad quam videlicet non posset attingere lumine naturali intellectus.
Et quod non, arguo sic:
Omnis potentia habens aliquod commune pro primo obiecto potest naturaliter in quodlibet contentum sub ipso sicut in per se obiectum naturale.
Hoc probatur per exemplum de primo obiecto visus et aliis contends sub illo, et ita inductive in aliis obiectis primis et potentiis.
Probatur etiam per rationem, quia primum obiectum dicitur quod est adaequatum cum potentia; sed si in aliquo esset ratio eius, scilicet primi obiecti, circa quod non posset potentia habere actum, non esset potentia adaequata, sed obiectum excederet potentiam. Patet igitur maior.
Sed primum obiectum intellectus nostri naturale est ens in quantum ens; ergo intellectus noster potest naturaliter habere actum circa quodcumque ens, et sic circa quodcumque intelligibile non-ens, quia negatio cognoscitur per affirmationem. Ergo etc.
Probatio minoris, Avicenna I Metaphysicae cap. 5: "Ens et res prima impressione in animam imprimuntur, nec possunt manifestari ex aliis"; si autem esset aliquid aliud ab istis primum obiectum, ista possent manifestari per rationem eius; sed hoc est impossibile [...][i].
2. Praeterea, sensus non indiget aliqua cognitione supernaturali [C] pro statu isto; ergo nec intellectus. Antecedent patet. Probatio consequential "Natura non deficit in necessariis", III De anima; et si in imperfectis non deficit, multo magis nec in perfectis; ergo si non deficit in potentiis inferioribus quantum ad necessaria earum propter actus suos habendos et finem earum consequendum, multo magis nec deficit in necessariis potentiae superiori ad actum suum et finem consequendum. Ergo etc[ii].
3. Praeterea, si aliqua talis doctrina sit necessaria, boc est quia potentia in puris naturalibus est improportionata obiecto ut sic cognoscibili; ergo oportet quod per aliquid aliud a se fiat ei proportionata. Illud aliud aut est naturale, aut supernaturale; si naturale, ergo totum est improportionatum primo obiecto; si supernaturale, ergo potenria est improportionata illi, et ita per aliud debet proportionari, et sic in infinitum. Ergo cum non sit procedere in infinitum, II Metaphysicae, oportet stare in primo, dicendo quod potentia intellectiva sit proportionata omni cognoscibili et secundum omnem modum cognoscibilis. Ergo etc[iii].
Ad oppositum:
4. Timotheo 3: Qmnis doctrina divinitus inspirata utilis est ad argueridum. Praeterea, Ваruc 3 de sapientia dicitur: Non est qui possit scire vias eius, sed qui scit universa novit earn; ergo nullus alius potest habere earn nisi a sciente universa [...J[iv].
[Controversia inter philosophos et theologos].
5. In ista quaestione videtur controversia inter philosophos et theologos. Et tenent philosophi perfectionem naturae, et negant perfectionem supernaturalem; theologi vero cognoscunt defectum naturae et necessitatem gratiae et perfectionem supernaturalem. [CII]
[Opinio philosophorum].
Diceret igitur philosophus quod nulla est cognitio supernaturalis homini necessaria pro statu isto, sed quod omnem cognitionem sibi necessariam posset acquirere ex actione causarum naturalium. Ad hoc adducitur simul auctoritas et ratio Philosophi ex diversis locis[v].
6. Primo illud III De anima, ubi dicit quod "intellectus agens est quo est omnia facere, et possibilis est quo omnia fieri". Et arguo sic activo naturali et passivo simul approximatis et non impeditis sequitur actio necessario, quia non dependet essentialiter nisi ex eis tamquam ex causis prioribus [...]. Ergo virtute naturali istorum potest sequi actus intelligendi respectu cuiuscumque intelligibilis[vi].
7. Confirmatur ratione: omni potentiae naturali passivae correspondet aliquod activum naturale, alioquin videretur potentia passiva esse frustra in natura si per nihil in natura posset reduci ad actum; sed intellectus possibilis est potentia passiva respectu quoramcumque intelligibilium; ergo correspondet sibi aliqua potentia naturalis [...].
Minor patet, quia intellectus possibilis naturaliter appetit cognitionem cuiuscumque cognoscibilis; naturaliter etiam perficitur per quamcumque cognitionem; igitur est naturaliter receptivus cuiscumque intellectionis[vii].
8. Praeterea, VI Metaphysicae distinguitur habitus speculativus in mathematicam, physicam et metaphysicam; et ex probatione eiusdem, ibidem, non videtur possibile esse plures habitus esse speculativos [...][viii].
9. Praeterea, potens naturaliter intelligere principium, potest naturaliter [CIV] cognoscere conclusiones inclusas in principio [...][ix].
10. Sed naturaliter intelligimus prima principia, in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones; ergo naturaliter possumus scire omnes conclusiones scibiles [...][x].
[Improbatio opinionis philosophorum].
11. Contra istam positionem tripliciter potest argui. (Nota, nullum supernaturale potest ratione naturali ostendi inesse viatori, nec necessario requiri ad perfectionern eius; nec etiam habens potest cognoscere illud sibi inesse. Igitur impossibile est hie contra Aristotelem uti ratione naturali: si arguatur ex creditis, non est ratio contra philosophum, quia praemissam creditam non concedet. Unde istae rationes hie factae contra ipsum alteram praemissam habent creditam vel probatum ex credito; ideo non sunt nisi persuasiones theologicae, ex creditis ad creditum)[xi].
12. Primo sic: omni agenti per cognitionem necessaria est distincta cognitio sui finis. [...]. Sed homo non potest scire ex naturalibus finem suum distincte; igitur necessaria est sibi de hoc aliqua cognitio supernaturalis[xii].
13. Minor patet: quia Philosophus sequens naturalem rationem aut ponit felicitatem esse perfectam in cognitione acquisita substantiarum separatarum, sicut videlicet velle I et X Ethicorum, aut si non determinate asserat illam esse supremam perfectionern nobis possibilem, aliam ratione naturali non concludit, ita quod soli naturali rationi innitendo vel errabit circa finem particulari vel dubius remanebit; unde I Ethicorum dubitando ait: "Si quod est deorum donum, rationabile est felicitatem esse"[xiii]. [CVI]
14. Secundo probatur eadem minor per rationem, quia nullius substantiae finis proprius cognoscitur a nobis nisi ex actibus eius nobis manifestis ex quibus ostenditur quod talis fiis conveniens tali naturae; nullos actus experimur nec cognoscimus inesse nostrae naturae pro statu isto ex quibus cognoscamus visionem substantiarum separatarum esse convenientem nobis; igitur non possumus naturaliter cognoscere distincte quod ille finis sit conveniens naturae nostrae [...][xiv].
15. Istas igitur et similes conditiones finis necessarium est nosse ad efficaciter inquirendum finem, et tamen ad eas non sufficit ratio naturalis; igitur requiritur doctrina supernaturaliter tradita[xv].
16. Secundo sic: omni cognoscenti agenti propter finem necessaria est cognitio quomodo et qualiter acquiratur talis finis; et etiam necessaria est cognitio omnium quae sunt ad ilium finem necessaria; et tertio necessaria est cognitio quod omnia ilia sufficiunt ad talem finem.
Primum patet, quia si nesciat quomodo et qualiter finis acquiratur, nesciat qualiter ad consecutionem ipsius se disponet. Secundum probatur, quia si nesciat omnia necessaria ad ipsum, propter ignorantiam alicuius actus necessarii ad ipsum poterit a fine deficere. Si etiam, quantum ad tertium, nesciantur ilia necessaria sufficere, ex dubitatione quod ignoret aliquid necessarium, non efficaciter prosequantur illud quod est necessarium[xvi].
17. Sed haec tria non potest viator naturali ratione cognoscere. Probatio de primo, quia beatitudo confertur tamquam praemium pro meritis quae Deus acceptat tamquam digna tali praemio, et per consequens non naturali necessitate sequitur ad actus nostras qualescumque sed contingenter datur a Deo, actus aliquos in ordine ad [CVIII] ipsum tamquam meritorios acceptante.
Istud non est naturaliter scibile, ut videtur, quia hie etiam errabant philosophi, ponentes omnia quae sunt a Deo immediate esse ab eo necessario. Saltern alia duo membra sunt manifesto non enim potest sciri naturali acceptatio voluntatis divinae utpote tam-quam contingenter acceptantis talia vel talia digna vita aeterna, et quod etiam ilia sufficiant; dependet mere ex voluntate divina circa ea ad quae contingenter se habet; igitur etc [...][xvii].
18. Item tertio arguitur contra opinionem philosophorum principaliter, VI Metaphysicae: cognitio substantiarum separatarum est nobilissima, quia circa nobilissimum genus; igitur cognitio eorum quae sunt propria eis est maxime nobilis et necessaria, nam ilia propria eis sunt perfectiora cognoscibilia quam ilia in quibus conveniunt cum sensibilibus. Sed ilia propria non possumus cognoscere ex puris naturalibus tantum. Primo, quia si in aliqua scientia modo possibili inveniri traderentur talia propria, hoc esset in metaphysica; sed ipsa non est possibilis a nobis naturaliter haberi de propiis passionibus israrum substantiarum separatarum, ut patet.
Et hoc est quod dicit Philosophus, I Metaphysicae, quod oportet sapientem omnia cognoscere aliqualiter, et non in particulari; et subdit: "Qui enim novit universalia, novit aliqualiter omnia subiecta". "Sapientem" vocat ibi metaphysicum, sicut metaphysicam vocat ibi "sapientiam"[xviii].
22. Secundo probo idem, quia non cognoscuntur ista propria cognitione propter quid nisi cognita sint propria subiecta, quae sola includunt talia propter quid; sed propria subiecta eorum non sunt a nobis naturaliter cognoscibilia [...]. Nec cognoscimus ista eorum propria [CX] demonstratione quia et ex effectibus. Quod probatur: nam effectus vel relinquuntur intellectum dubium quoad ista propria, vel abducunt ilium in errorem.
Quod apparet de proprietatibus primae substantiae immaterialis in se; proprietas enim eius est quod sit communicabilis tribus; sed effectus non ostendunt istam proprietatem, quia non sunt ab ipso in quantum trino. Et si ab effectibus arguatur ad causam, magis deducunt in oppositum et in errorem, quia in nullo effectu invenitur una natura nisi in uno supposito. Proprietas etiam istius naturae ad extra est contingenter causare; et ad oppositum huius istius naturae effectus ducunt in errorem, sicut patet per opinionem philosophorum, ponentium primum necessario causare quidquid causat.
De proprietatibus etiam aliarum substantiarum patet idem, quia effectus magis ducunt in sempiternitatem et necessitatem earum quam in contingentiam er novitatem, secundum eos. Similiter videntur etiam philosophi ex motibus concludere quod numerus illarum substantiarum separatarum sit secundum numerum motuum caelestium. Similiter quod istae substantiae sunt naturaliter beatae et impeccabiles.
Quae omnia sunt absurda [...][xix].
20. Haec tertia ratio [scilicet cognitio substantiarum separatarum est nobilissima...] potissime concludit de prima substantia immateriali, quia eius tamquam obiecti beatifici potissime est cognitio necessaria. Et [...] supponit videlicet quod naturaliter nunc non concipimus Deum nisi in conceptu sibi communi et sensibilibus, quod inferius in 1 quaestione distinctionis 3 exponetur.
Si etiam negetur istud suppositum, adhuc oportet dicere concepturn, [CXII] qui potest fieri de Deo virtute creaturae esse imperfectum; qui autem fieret virtute ipsius essentiae in se, esset perfectus [...][xx].
[Solutio quaestionis].
21. Ad quaestionem igitur respondeo, primo distinguendo quomodo aliquid dicatur supernaturale. Potentia enim receptiva comparatur ad actum quern recipit, vel ad agentem a quo recipit Primo modo ipsa est potentia naturalis, vel violenta, vel neutra. Naturalis dicitur si naturaliter inclinetur, violenta si est contra naturalem inclinationem passi, neutra si neque inclinetur naturaliter ad illam formam quam recipit neque ad oppositam.
In hac autem comparatione nulla est supernaturalitas. Sed coraparando receptivum ad agens a quo recipit formam, tunc est naturalitas quando receptivum comparator ad tale agens quod natum est naturaliter imprimere talem formam in tali passo, supernaturalitas autem quando comparator ad agens quod non est naturaliter impressivum illius formae in illud passum[xxi].
22. Ad propositum igitur applicando, dico quod comparando intellectam possibilem ad notitiam actoalem in se nulla est sibi cognitio supernatoralis, quia intellectos possibilis quamcumque cognitionem naturaliter inclinator. Sed secundo modo loquendo, sic est supernatoralis quae generator ab aliquo agente quod non est natum movere intellectom possibilem ad talem cognitionem naturaliter[xxii].
23. Pro statu autem isto, secundum Philosophum, intellectos possibilis natos est moveri ad cognitionem ab intellecto agente et phantasmate, igitur sola ilia cognitio est ei naturalis quae ab istis agentibus [CXIV] imprimitur. Virtute autem istorum potest haberi omnis cognitio incomplexi quae secundum legem communem habetur a viatore [...]. Et ideo licet Deus possit per revelationem specialem cognitionem alicuius incomplexi causare, sicut in raptu, non tamen talis cognitio supernaturalis est necessaria de lege communi[xxiii].
24. De complexi autem veritatibus secus est, quia [...] posita tota actione intellectus agentis et phantasmatum, multae complexiones remanebunt nobis ignotae et nobis neutrae quaram cognitio est nobis necessaria. Istarum igitur notitiam necesse est nobis supernaturaliter tradi, quia nullus earum notitiam potuit naturaliter invenire et earn aliis docendo tradere, quia sicut uni ita et cuilibet ex naturalibus erant neutrae. Utrum autem post primam docrinae de talibus traditionem possit alius ex naturalibus assentire doctrinae traditae, de hoc in III libro distinctione 23.
Haec autem prima traditio talis doctrinae dicitur revelatio, quae ideo est supernaturalis, quia est ab agente quod non est naturaliter motivum intellectus pro statu isto[xxiv].
25. Aliter etiam posset dici actio vel notitia supernaturalis quia est ab agente supplente vicem obiecti supernaturalis. Nam obiectum natum causare huius "Deus est trinus", et similium, est essentia divina sub propria ratione cognita: ipsa sub tali ratione cognoscibilis est obiectum supernaturale. Quodcumque ergo agens causat notitiam aliquam veritatum quae per tale obiectum sic cognitum natae essent esse evidentes, illud agens in hoc supplet vicem illius obiecti. Quod si ipsum agens causaret perfectam notitiam illarum veritatum qualem obiectum in se cognitum causaret, tunc perfecte suppleret vicem obiecti: pro quanto imperfecta notitia quam facit, virtualiter [CXVI] continetur in ilia perfecta cuius obiectum in se cognitum esset causae[xxv].
26. Ita est in proposito. Nam revelans hanc "Deus est trinus" causat in mente aliquam notitiam huius veritatis, licet obscuram, quia de obiecto sub ratione propria non cognito, quod obiectum si esset sic cognitum, natum esset causare perfectam et claram notitiam illius veritatis [...][xxvi].
27. Differentia istorum duorum modorum ponendi supematuralitatem notitiae revelatae patet, separando unum ab alio. Puta, si agens supernaturale causaret notitiam obiecti naturalis, ut si infunderet geometriam alicui, ista esset supernaturalis primo modo, non secundo (hoc est utroque modo, quia secundus infert primum licet non e converso). Ubi autem est primus tantum, ibi non est necesse quod sit supernaturalis quin naturaliter possit haberi; ubi est secundus modus, necessitas est ut supernaturaliter habeatur, quia naturaliter haberi non potest[xxvii].
[Solutio quaestionis confirmatur per auctoritates].
28. Tres rationes quibus innititur ista solutio confirmantur per auctoritates. Prima per auctoritarem Augustini XVIII De civitate cap. 11: "Philosophi, nescientes ad quem finem esset ista referenda, inter falsa quae locuti sunt verum videre potuerunt"[xxviii].
29. Secunda confirmatur per Augustinum XI De civitate cap. 2: "Quid prodest nosse quo eundum sit, si ignoratur via qua eundem sit?". In hoc errabant philosophi, qui etsi aliqua vera de virtutibus tradiderunt, tamen falsa miscuerunt, secundum auctoritatem praecedentem Augustini, et patet ex eorum libris. Improbat enim Aristotetes politias a multis aliis dispositas, II Politicae. Sed nec ipsa [CXVIII] politia Aristotelis est irreprehensibilis: VII enim Politicae cap. 7 docet deos esse honorandos ("Decet enim", inquit, "honorem exhibere diis"), et ibidem cap. 5 "lex nullum orbatum" tradit "nutrire". Et in eodem libro et capitulo 16 dicit quod oportet fieri abortum in casu[xxix]!
30. Tertia ratio confirmatur per Augustinum XI De civitate cap. 3: "Ea quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam testimonio nostro scire non possumus, aliorum testimonio requirimus".
Et hoc confirmat totam solutionem principalem. Quia enim complexiones illae de quibus argutum est nobis ex se neutrae sunt, nullus potest testimonio suo credere de ipsis, sed oportet testimonium supernaturale requirere alicuius superioris tota specie humana [...][xxx].
[Ad argumenta philosophorum].
31. Ad argumenta pro opinione Aristotelis. Ad primum [id est intellectum agens est quo est omnia facere, et possibilis est quo omnia fieri] dico quod cognitio dependet ab anima cognoscente et obiecto cognito, quia secundum Augustinum, IX De Trinitate cap. ultimo, "a cognoscente et cognito paritur notitia". Licet igitur anima habeat sufficiens activum et passivum intra pro quanto actio respectu cognitionis convenit animae, tamen non habet sufficiens activum intra se pro quanto actio convenit obiecto [...].
Est igitur intellectus agens quo est omnia facere, verum est in quantum "factio" respectu cognitionis convenit animae, non in quantum obiectum est activum[xxxi].
32. Ad confirmationem rationis. Ad maiorem dico quod natura quandoque accipitur pro principio intrinseco motus vel quietis [...], quandoque pro principio activo naturaliter, prout natura distinguitur [CXX] contra artem sive contra propositum propter suppositum modum principiandi, sive sit intrinsecum sive non, dummodo sit naturale. Primo modo maior non est vera, quia non correspondet omni passivo naturaliter principium activum intrinsecum quod sit natura, quia multa sunt naturaliter receptiva alicuius actus, cuius non habent principium activum intrinsecum. Secundo etiam modo propositio maior est falsa in quibusdam, quando videlicet natura propter sui excellentiam ordinate naturaliter ad recipiendum perfectionem ita eminentem, quae non possit subesse causalitati agentis naturalis secundo modo [...][xxxii].
33. Cum probate maior, dico quod potentia passiva non est frustra in natura, quia etsi per agens naturale non possit principaliter reduci ad actum, tamen potest per tale agens dispositio ad ipsum induci et potest per aliquod agens in natura - id est in tota coordinatione essendi vel entium - puta per agens primum vel supernaturale complete reduci ad actum[xxxiii].
34. Et si obicite quod istud vilificat nateam quod ipsa non possit consequi perfectionem suam ex natealibus, cum natura minus deficiat in nobilioribus, ex II De caelo et mundo, respondeo si felicitas nostra consisteret in speculatione suprema ad qualem possum nunc naturaliter attingere, non diceret Philosophus nateam deficere in necessariis. Nunc autem illam concedo posse haberi naturaliter, et ultra, dico aliam eminentiorem posse recipi naturaliter.
Igitur in hoc magis dignificatur natura, quam si suprema sibi possibilis poneretur ilia naturalis [...][xxxiv]. [CXXII]
[Ad argumenta principalia].
35. Ad argumenta principalia Ad primum distinguo de obiecto naturali. Potest enim accipi obiectum naturale vel pro illo ad quod naturaliter sive ex actione causarum naturaliter activarum potest potentia attingere, vel pro illo ad quod naturaliter inclinatur potentia, sive possit attingere naturaliter illud obiectum sive non [...] Contra hanc responsionem [...] quod destruit seipsam[xxxv].
36. Ad argumentum igitur est alia responsio, realis, quod videlicet minor est falsa de obiecto naturali, id est naturaliter attingibili, vero alio modo, ad quod scilicet naturaliter inclinatur vel ordinatur potentia [...]. Non est igitur inconveniens potentiam esse naturaliter ordinatam ad obiectum ad quod non potest naturaliter ex causis naturalibus attingere, sicut quaelibet ex se sola ordinatur et tamen non potest sola attingere [...][xxxvi].
37. Ad secundum argumentum nego consequentiam. Ad probationem patet ex dictis in responsione data ad secundum argumentum pro opinione Philosophi, quia superiora ordinatur ad perfectionem maiorem passive recipiendam quam ipsa active possunt producere, et per consequens istorum perfectio non potest produci nisi ab aliquo agente supernaturali. Non sic est de perfectione inferiorum, quorum perfectio ultima potest subesse actioni inferiorum agentium[xxxvii].
38. Ad tertium dico veritati complexae alicui firmiter tenendae intellectus possibilis est improportionatus, id est, non est proportionale mobile talium agentium quae ex phantasmatibus et ex lumine naturali intellectus agentis non possunt cognosci [...][xxxviii].
[i] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 1.
[ii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 2.
[iii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 3.
[iv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 4.
[v] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 5.
[vi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 6.
[vii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 7.
[viii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 8.
[ix] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 9.
[x] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 10.
[xi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 12.
[xii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 13.
[xiii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 14.
[xiv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 15.
[xv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 16.
[xvi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 17.
[xvii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 18.
[xviii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 40.
[xix] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 41.
[xx] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 48.
[xxi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 57.
[xxii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 60.
[xxiii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 61.
[xxiv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 62.
[xxv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 63.
[xxvi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 64.
[xxvii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 65.
[xxviii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 66.
[xxix] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 67.
[xxx] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 68.
[xxxi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 72.
[xxxii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 73.
[xxxiii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 74.
[xxxiv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 75.
[xxxv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 90.
[xxxvi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 92.
[xxxvii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 93.
[xxxviii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 94.