1. Dico quod haec scientia nulli subalternatur, quia licet subiectum eius esset aliquo modo sub subiecto metaphysicae, nulla tamen principia accipit a metaphysica, quia nulla passio theologica demonstrabilis est in ea per principia entis vel per rationem sumptam ex ratione entis.

Nec etiam ipsa sibi aliquam aliam subalternat, quia nulla alia accipit principia ab ipsa, nam quaelibet alia in genere cognitionis naturalis habet resolutionem suam ultimo ad aliqua principia immediata naturaliter nota[i].

2. Ad quaestionem igitur respondeo quod cum actus voluntatis elicitus sit verissime praxis, etiam si non concomitetur aliquis actus imperatus [...], et extensio cognitionis practicae consistat in conformitate ad praxim et prioritate aptitudinali [...], sequitur quod ilia est practica cognitio quae est aptitudinaliter conformis volitioni rectae et naturaliter prior ipsa; sed tota theologia necessaria intellectui creato [CXLVIII] est sic conformis actui voluntatis cretae et prior eo; igitur etc.

Probatio minoris, quia primum obiectum theologiae est conforme virtualiter volitioni rectae, quia a ratione eius sumuntur principia rectitudinis in volitione; ipsum etiam determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis quoad omnia theologica necessaria prius naturaliter quam aliqua voluntas creata velit, alias non essent necessaria; ergo ex primo obiecto sequitur tam conformitas quam prioritas theologiae ad volitionem, et ita extensio ad praxim, a qua extensione ipsa cognitio dicenda sit practica. Confirmatur ista ratio, quia cum primum obiectum theologiae sit finis ultimus, et principia in intellectu creato sumpta a fine ultimo sunt principia practica, ergo principia theologiae sunt practica; ergo et conclusiones practicae[ii].

3. Ad aliam rationem de necessariis exsistentibus dico quod haec scientia non est inventa propter necessaria extrinseca sed propter necessaria intrinseca (ut videlicet propter ordinem et moderationem passionum et operationum), sicut scientia moralis, si esset inventa omnibus necessariis extrinsecis habitis, non minus esset practica. Non est autem haec inventa ad "fugam ignorantiae", quia multo plura scibilia possent tradi in tanta quantitate doctrinae quam hie tradita sunt; sed hie eadem frequenter replicantur, ut efficacius inducatur auditor ad operationem eorum quae hie persuadentur[iii].

[i] Ordinatio, Prologus, p. 4, q. 1-2, n. 214.

[ii] Ordinatio, Prologus, p. 4, q. 1-2, n. 314.

[iii] Ordinatio, Prologus, p. 4, q. 1-2, n. 355.